Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 4.7.1 | Cic. Fam. 4.7.5 (English) | >>Cic. Fam. 4.8.1 |
4.7.4
sed tamen , si iam ita constituisses , ut abesse perpetuo malles quam ea , quae nolles , videre , tamen id cogitare deberes , ubicumque esses , te fore in eius ipsius , quem fugeres , potestate . qui si facile passurus esset te carentem patria et fortunis tuis quiete et libere vivere , cogitandum tibi tamen esset Romaene et domi tuae , cuicuimodi res esset , an Mitylenis aut Rhodi malles vivere . sed cum ita late pateat eius potestas , quem
veremur , ut terrarum orbem complexa sit , nonne mavis sine periculo tuae domi esse quam cum periculo alienae ? equidem , etiam si oppetenda mors esset , domi atque in patria mallem quam in externis atque alienis locis . hoc idem omnes , qui te diligunt , sentiunt ; quorum est magna pro tuis maximis clarissimisque virtutibus multitudo .
4.7.5
habemus etiam rationem rei familiaris tuae , quam dissipari nolumus .
nam , etsi nullam potest accipere iniuriam , quae futura perpetua sit , propterea quod neque is , qui tenet rem publicam , patietur neque ipsa res publica , tamen impetum praedonum in tuas fortunas fieri nolo ; ii autem qui essent , auderem scribere , nisi te intellegere confiderem .
hic te unius sollicitudines , unius etiam multae et assiduae lacrimae , C . Marcelli , fratris optimi , deprecantur . nos
cura et dolore proximi sumus , precibus tardiores , quod ius adeundi , cum ipsi deprecatione eguerimus , non habemus ; gratia tantum possumus quantum victi ; sed tamen consilio , studio Marcello non desumus . A tuis reliquis non adhibemur ; ad omnia parati sumus .
4.7.6
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 4.7.1 | Cic. Fam. 4.7.5 (English) | >>Cic. Fam. 4.8.1 |